- DIGITI Idaei
- DIGITI Idaeiapud Cic. de Nat. Deor. iidem qui Dactyli Idaei, Graecis Δάκτυλοι Ι᾿δαῖοι, Digitos Samothracios Arnob. appellat, l. 3. ubi de Laribus, In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domuumque Custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Fovis aedibus aliquando vagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci, Idaeos Dactylos nuncupari. Et in sine libri, Aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos Digitos Samothracios pars vestrorum asseverat auctorum. Uti utrobique veram lectionem ex optimo exemplati Regiae Bibliothecae et membranis restituit Salmas. quem vide Exercit. ad Solin. p. 64. ubi alios ab his Digitios esse apud Auctor. c. 2. et Igidios, pro Icidios, legendum, hoc autem nomine Deos οἰκιδίους, Penates seu Lares Familiares, intelligendos docet. Vide in voce Dactyli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.